

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 2: Versus 36
Et erat Anna,etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitae per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiae, quod Anna gratia interpretatur, quae est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra:Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine[Psal. 4.].De tribu Aser.Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annae. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiae, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariae.Processerat in diebus.[BEDA.]Juxta historiam, Anna, et devotae conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.